Liber Judicum*

Caput 3: Versus 10

Fuit in eo Spiritus Domini,etc. Magna laus est primi judicis, quod Spiritus Domini factus est super eum: et per Spiritum Dei judicavit populum, quod de alia dictum non valde memini. Sunt hodie ecclesiarum judices, quibus datum est etiam judicium animarum: sed nescio, si quis dignus sit Spiritu Dei repleri.Fuitque in.ADAM.Postquam, scilicet, clamaverunt ad Dominum. Quis in nobis tam validum, tam justum clamorem emittit ad Dominum, ut mereatur populus accipere judicem quem repleat Spiritus Dei, ut posset rectum tenere judicium? Unde liber iste Judicum dicitur, qui, scilicet, judicaverunt populum Israel, viros, scilicet, mirabiles, sicut Josue fuit. Sicut et liber Regum, in quo dicitur quomodo quisque regum regnaverit, et quid egerit etiam malum: ut Ecclesiae scilicet principes, vel judices bona eorum imitentur, mala caveant.Servieruntque Israel.ADAM., ubi supra.Post decem et octo annos, etc., usque ad quibus dicetur:Discedite a me, operarii iniquitatis, nescio vos: ite in ignem aeternum,etc.Luc. 13..ID.Etiam mensuras poenae indicat divina Scriptura supra octo annis: hic decem et octo dicit. Certum est autem, quia secundum modum peccati, et conversionis moram, etiam castigationis tempora terminantur. Transierunt enim et isti decem et octo anni servitutis, et non dicitur quia clamaverunt ad Dominum vel conversi sunt a malitia sua: sed post.
(* Traductions européennes)